Talált 4347 Eredmények: Fe
adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)
lætatusque est omnis populus terræ et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio (Liber II Paralipomenon 23, 21)
fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis (Liber II Paralipomenon 24, 2)
congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Juda et colligite de universo Israël pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitæ egere neglegentius (Liber II Paralipomenon 24, 5)
vocavitque rex Jojadæ principem et dixit ei quare non tibi fuit curæ ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Hierusalem pecuniam quæ constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii (Liber II Paralipomenon 24, 6)
præcepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus (Liber II Paralipomenon 24, 8)
et prædicatum est in Juda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israël in deserto (Liber II Paralipomenon 24, 9)
cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quæ erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia (Liber II Paralipomenon 24, 11)
quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea cæsores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et æris ut quod cadere cœperat fulciretur (Liber II Paralipomenon 24, 12)
egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt (Liber II Paralipomenon 24, 13)
cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)