Talált 4347 Eredmények: Fe
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ (Liber Genesis 41, 52)
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras (Liber Genesis 42, 19)
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat (Liber Genesis 42, 20)
tollens Symeon et ligans illis præsentibus jussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita (Liber Genesis 42, 25)
at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt (Liber Genesis 42, 26)
dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (Liber Genesis 42, 28)
dixit pater Jacob absque liberis me esse fecistis Joseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me hæc mala omnia reciderunt (Liber Genesis 42, 36)
at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Liber Genesis 42, 38)
dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem (Liber Genesis 43, 6)
igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43, 11)
pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit (Liber Genesis 43, 12)
fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum (Liber Genesis 43, 17)