Mosaico decorativo

Talált 2385 Eredmények: Fame In Israel

  • dicite filiis Israël hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ (Liber Leviticus 11, 2)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ (Liber Leviticus 12, 2)

  • loquimini filiis Israël et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit (Liber Leviticus 15, 2)

  • docebitis ergo filios Israël ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos (Liber Leviticus 15, 31)

  • suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum (Liber Leviticus 16, 5)

  • et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israël et a prævaricationibus eorum cunctisque peccatis juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum (Liber Leviticus 16, 16)

  • nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)

  • aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israël (Liber Leviticus 16, 19)

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israël et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 16, 34)

  • loquere Aaron et filiis ejus et cunctis filiis Israël et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens (Liber Leviticus 17, 2)

  • homo quilibet de domo Israël si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina