Talált 527 Eredmények: Família De Jesus
respondit Jesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Judæ Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Jesus quod facis fac citius (Evangelium secundum Ioannem 13, 27)
quidam enim putabant quia loculos habebat Judas quia dicit ei Jesus eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
cum ergo exisset dicit Jesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo (Evangelium secundum Ioannem 13, 31)
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Jesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
respondit Jesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges (Evangelium secundum Ioannem 13, 38)
dicit ei Jesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
dicit ei Jesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quæritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)
respondit eis Jesus modo creditis (Evangelium secundum Ioannem 16, 31)
hæc locutus est Jesus et sublevatis oculis in cælum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)