Talált 500 Eredmények: Eva
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotæ pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 20)
cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotæ sequentes ea quia spiritus vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 21)
spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me (Prophetia Ezechielis 3, 14)
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)
et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem (Prophetia Ezechielis 8, 3)
et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu (Prophetia Ezechielis 8, 5)
et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriæ Domini (Prophetia Ezechielis 10, 4)
et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram juxta flumen Chobar (Prophetia Ezechielis 10, 15)
cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotæ juxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotæ sed et ipsæ juxta erant (Prophetia Ezechielis 10, 16)
stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitæ erat in eis (Prophetia Ezechielis 10, 17)
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)
et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi (Prophetia Ezechielis 11, 1)