Talált 4218 Eredmények: Eum
cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias (Liber I Regum 18, 7)
et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israël (Liber I Regum 18, 17)
accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum (Liber I Regum 18, 21)
timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Juda et dimisit ibi puerum suum (Liber I Regum 19, 3)
projecitque se et obdormivit in umbra juniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede (Liber I Regum 19, 5)
reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via (Liber I Regum 19, 7)
cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)
quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)
et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azaël regem super Syriam (Liber I Regum 19, 15)
et Hieu filium Namsi ungues regem super Israël Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te (Liber I Regum 19, 16)
et erit quicumque fugerit gladium Azaël occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus (Liber I Regum 19, 17)
et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (Liber I Regum 19, 18)