Talált 4218 Eredmények: Eum
docebitis ergo filios Israël ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos (Liber Leviticus 15, 31)
cujus autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem (Liber Leviticus 16, 10)
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum (Liber Leviticus 16, 11)
non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane (Liber Leviticus 19, 13)
non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 14)
ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum (Liber Leviticus 19, 17)
sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus (Liber Leviticus 19, 30)
coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 32)
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 34)
hæc loqueris filiis Israël homo de filiis Israël et de advenis qui habitant in Israël si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terræ lapidabit eum (Liber Leviticus 20, 2)
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum (Liber Leviticus 20, 3)
quod si neglegens populus terræ et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere (Liber Leviticus 20, 4)