Talált 4218 Eredmények: Eum
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere (Actus Apostolorum 15, 7)
nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (Actus Apostolorum 15, 10)
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc (Actus Apostolorum 15, 17)
propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum (Actus Apostolorum 15, 19)
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur (Actus Apostolorum 15, 21)
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum (Actus Apostolorum 15, 38)
hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset (Actus Apostolorum 16, 3)
et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos (Actus Apostolorum 16, 9)
et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant (Actus Apostolorum 16, 25)
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt (Actus Apostolorum 17, 15)
et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina (Actus Apostolorum 17, 19)