Talált 4218 Eredmények: Eum
responderunt ei Jesum Nazarenum dicit eis Jesus ego sum stabat autem et Judas qui tradebat eum cum ipsis (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit ejus auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)
cohors ergo et tribunus et ministri Judæorum conprehenderunt Jesum et ligaverunt eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)
et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Cajaphæ qui erat pontifex anni illius (Evangelium secundum Ioannem 18, 13)
et misit eum Annas ligatum ad Cajaphan pontificem (Evangelium secundum Ioannem 18, 24)
responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 30)
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum dixerunt ergo ei Judæi nobis non licet interficere quemquam (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Judæis nunc autem meum regnum non est hinc (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti ejus et veste purpurea circumdederunt eum (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)
et veniebant ad eum et dicebant have rex Judæorum et dabant ei alapas (Evangelium secundum Ioannem 19, 3)
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)