Talált 4218 Eredmények: Eum
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
in propria venit et sui eum non receperunt (Evangelium secundum Ioannem 1, 11)
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
et hoc est testimonium Johannis quando miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es (Evangelium secundum Ioannem 1, 19)
et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
et testimonium perhibuit Johannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo et mansit super eum (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Jesum (Evangelium secundum Ioannem 1, 37)
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)