Talált 4218 Eredmények: Eum
et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis (Evangelium secundum Marcum 7, 1)
et interrogant eum Pharisæi et scribæ quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri (Evangelium secundum Marcum 7, 12)
nihil est extra hominem introjens in eum quod possit eum coinquinare sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 15)
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli ejus parabolam (Evangelium secundum Marcum 7, 17)
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introjens in hominem non potest eum communicare (Evangelium secundum Marcum 7, 18)
erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
et exierunt Pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo temptantes eum (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
et veniunt Bethsaida et adducunt ei cæcum et rogabant eum ut illum tangeret (Evangelium secundum Marcum 8, 22)
et adprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos ejus inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret (Evangelium secundum Marcum 8, 23)