Talált 4218 Eredmények: Eum
et convenerunt ut ædificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha (Liber I Maccabaeorum 12, 37)
timens ne forte non permitteret eum Jonathas sed pugnaret adversus eum quærebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan (Liber I Maccabaeorum 12, 40)
et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit (Liber I Maccabaeorum 12, 42)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et præcepit exercitibus suis ut obœdirent ei sicut sibi (Liber I Maccabaeorum 12, 43)
ut intravit autem Jonathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Jonathæ fratris sui misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)
dicens pro argento quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis detinuimus eum (Liber I Maccabaeorum 13, 15)
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios ejus obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum (Liber I Maccabaeorum 13, 16)
et planxerunt eum omnis Israël planctu magno et luxerunt eum dies multos (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum (Liber I Maccabaeorum 13, 31)
et vidit Simon Johannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris (Liber I Maccabaeorum 13, 54)
et audivit Arsaces rex Persidis et Mediæ quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se (Liber I Maccabaeorum 14, 2)