Talált 944 Eredmények: Erit
clamor erit super vino in plateis deserta est omnis lætitia translatum est gaudium terræ (Liber Isaiae 24, 11)
et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ (Liber Isaiae 24, 18)
et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram (Liber Isaiae 24, 21)
civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates ejus (Liber Isaiae 27, 10)
et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Ægypti et vos congregabimini unus et unus filii Israël (Liber Isaiae 27, 12)
et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui ejecti erant in terra Ægypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem (Liber Isaiae 27, 13)
et erit flos decidens gloriæ exultationis ejus qui est super verticem vallis pingujum quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud (Liber Isaiae 28, 4)
in die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ et sertum exultationis residuo populi sui (Liber Isaiae 28, 5)
et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur (Liber Isaiae 28, 13)
et circumvallabo Arihel et erit tristis et mærens et erit mihi quasi Arihel (Liber Isaiae 29, 2)
humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit (Liber Isaiae 29, 4)
et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt (Liber Isaiae 29, 5)