Talált 1225 Eredmények: Ergo
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori ejus (Evangelium secundum Ioannem 19, 29)
cum ergo accepisset Jesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum (Evangelium secundum Ioannem 19, 30)
Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo (Evangelium secundum Ioannem 19, 32)
post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Jesu occultus autem propter metum Judæorum ut tolleret corpus Jesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Jesu (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)
acceperunt ergo corpus Jesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Judæis est sepelire (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
ibi ergo propter parasceven Judæorum quia juxta erat monumentum posuerunt Jesum (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)
cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli (Evangelium secundum Ioannem 20, 10)