Talált 1225 Eredmények: Ergo
quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriæ nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex (Liber I Samuelis 15, 23)
reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum (Liber I Samuelis 15, 31)
fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus (Liber I Samuelis 16, 4)
et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios ejus et vocavit eos ad sacrificium (Liber I Samuelis 16, 5)
misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim (Liber I Samuelis 16, 12)
misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis (Liber I Samuelis 16, 19)
David autem erat minimus tribus ergo majoribus secutis Saulem (Liber I Samuelis 17, 14)
derelinquens ergo David vasa quæ adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos (Liber I Samuelis 17, 22)
et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)
accinctus ergo David gladio ejus super veste sua cœpit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)
cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei (Liber I Samuelis 17, 48)
non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps (Liber I Samuelis 18, 9)