Talált 1570 Eredmények: Eorum
non ædificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt (Liber Isaiae 65, 22)
electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis (Liber Isaiae 65, 23)
qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo hæc omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Liber Isaiae 66, 3)
unde et ego eligam inlusiones eorum et quæ timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quæ nolui elegerunt (Liber Isaiae 66, 4)
ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam (Liber Isaiae 66, 18)
et egredientur et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Liber Isaiae 66, 24)
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus (Liber Ieremiae 1, 8)
et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum (Liber Ieremiae 1, 16)
tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum (Liber Ieremiae 1, 17)
quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)
confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum (Liber Ieremiae 3, 24)
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum confortatæ sunt aversiones eorum (Liber Ieremiae 5, 6)