Talált 2334 Eredmények: Enim
erat enim misera commixtæ multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio (Liber II Maccabaeorum 3, 21)
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua (Liber II Maccabaeorum 4, 6)
in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed hæc sequens tempus declaravit (Liber II Maccabaeorum 4, 17)
duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum judicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat (Liber II Maccabaeorum 6, 14)
non enim ætatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum (Liber II Maccabaeorum 6, 24)
et cum jam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Liber II Maccabaeorum 7, 14)
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi (Liber II Maccabaeorum 7, 22)
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)
nos enim pro peccatis nostris hæc patimur (Liber II Maccabaeorum 7, 32)