Talált 2334 Eredmények: Enim
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus prædicavimus in vobis evangelium Dei (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa in Christo Jesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judæis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
quæ est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriæ nonne vos ante Dominum nostrum Jesum estis in adventu ejus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
vos enim estis gloria nostra et gaudium (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 20)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)
scitis enim quæ præcepta dederimus vobis per Dominum Jesum (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 2)
hæc est enim voluntas Dei sanctificatio vestra (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 3)
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)