Talált 2334 Eredmények: Enim
conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro (Epistula I ad Corinthios 11, 8)
unusquisque enim suam cenam præsumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est (Epistula I ad Corinthios 11, 21)
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat (Epistula I ad Corinthios 11, 26)
qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus (Epistula I ad Corinthios 13, 9)
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in æra loquentes (Epistula I ad Corinthios 14, 9)
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur (Epistula I ad Corinthios 14, 31)