Talált 2334 Eredmények: Enim
quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio (Epistula ad Romanos 7, 15)
scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio (Epistula ad Romanos 7, 18)
non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago (Epistula ad Romanos 7, 19)
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Epistula ad Romanos 7, 22)
lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Epistula ad Romanos 8, 2)
qui enim secundum carnem sunt quæ carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quæ sunt Spiritus sentiunt (Epistula ad Romanos 8, 5)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest (Epistula ad Romanos 8, 7)
si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis (Epistula ad Romanos 8, 13)
quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei (Epistula ad Romanos 8, 14)
non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater (Epistula ad Romanos 8, 15)
existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Epistula ad Romanos 8, 18)
vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem (Epistula ad Romanos 8, 20)