Talált 2334 Eredmények: Enim
dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio ejus deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum ejus accipiat alius (Actus Apostolorum 1, 20)
non enim sicut vos æstimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia (Actus Apostolorum 2, 15)
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear (Actus Apostolorum 2, 25)
non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim jam vespera (Actus Apostolorum 4, 3)
et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub cælo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri (Actus Apostolorum 4, 12)
non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui (Actus Apostolorum 4, 20)
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis (Actus Apostolorum 4, 22)
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)