Talált 2334 Eredmények: Enim
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Johannem quia vere propheta esset (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
et quærebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt (Evangelium secundum Marcum 12, 12)
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Cæsari an non dabimus (Evangelium secundum Marcum 12, 14)
in resurrectione ergo cum resurrexerint cujus de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in cælis (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum (Evangelium secundum Marcum 12, 44)
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent (Evangelium secundum Marcum 13, 6)
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me in testimonium illis (Evangelium secundum Marcum 13, 9)
et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)