Talált 2334 Eredmények: Enim
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)
esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me (Evangelium secundum Matthaeum 25, 35)
esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 42)
potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 9)
mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 12)
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
tunc dicit illis Jesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati (Evangelium secundum Matthaeum 26, 43)
tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)