Talált 2318 Eredmények: Eli
quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet (Liber Psalmorum 93, 14)
confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus (Liber Psalmorum 96, 7)
similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio (Liber Psalmorum 101, 7)
benedicite Domino angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus (Liber Psalmorum 102, 20)
non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges (Liber Psalmorum 104, 14)
fidelia omnia mandata ejus confirmata in sæculum sæculi facta in veritate et æquitate (Liber Psalmorum 110, 8)
justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque (Liber Psalmorum 118, 8)
defectio tenuit me præ peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Liber Psalmorum 118, 53)
priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi (Liber Psalmorum 118, 67)
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua (Liber Psalmorum 118, 87)
quia non relinquet virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas (Liber Psalmorum 124, 3)
et dixi forsitan tenebræ conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis (Liber Psalmorum 138, 11)