Mosaico decorativo

Talált 2318 Eredmények: Eli

  • cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Esajas filius Amos propheta (Liber II Paralipomenon 26, 22)

  • dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Joatham filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 26, 23)

  • fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • reliqua autem sermonum Joatham et omnes pugnæ ejus et opera scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 27, 7)

  • dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 27, 9)

  • occiditque Phacee filius Romeliæ de Juda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 28, 6)

  • ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israël (Liber II Paralipomenon 28, 13)

  • reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 28, 26)

  • dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël regnavitque Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 28, 27)

  • peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et præbuerunt dorsum (Liber II Paralipomenon 29, 6)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina