Talált 2318 Eredmények: Eli
cum enim esset David in Idumea et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 15)
suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent justitiam coram me et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus (Liber I Regum 11, 33)
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)
qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi (Liber I Regum 12, 8)
responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant (Liber I Regum 12, 13)
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad omnem domum Juda et Beniamin et reliquos de populo dicens (Liber I Regum 12, 23)
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea (Liber I Regum 13, 31)
idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (Liber I Regum 14, 10)
et planget eum omnis Israël et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israël in domo Hieroboam (Liber I Regum 14, 13)
et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ (Liber I Regum 14, 18)
reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 14, 19)