Mosaico decorativo

Talált 2318 Eredmények: Eli

  • et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet (Liber Iosue 22, 18)

  • terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)

  • absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus (Liber Iosue 22, 29)

  • evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis (Liber Iosue 23, 1)

  • sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (Liber Iosue 24, 15)

  • responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis (Liber Iosue 24, 16)

  • et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro (Liber Iosue 24, 27)

  • sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare quæ sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas (Liber Iosue 24, 30)

  • ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)

  • Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii ejus quæ data est ei in monte Ephraim (Liber Iosue 24, 33)

  • dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est (Liber Iudicum 1, 7)

  • et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas (Liber Iudicum 2, 9)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina