Talált 2318 Eredmények: Eli
religiositas custodiet et justificabit cor jucunditatem atque gaudium dabit (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
in thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas execratio autem peccatoribus sapientia (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogæ elidat te (Liber Ecclesiasticus 1, 39)
permansit in mandatis ejus et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum (Liber Ecclesiasticus 2, 12)
væ his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas (Liber Ecclesiasticus 2, 16)
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio (Liber Ecclesiasticus 3, 12)
quam malæ famæ est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem (Liber Ecclesiasticus 3, 18)
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum (Liber Ecclesiasticus 4, 18)
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui (Liber Ecclesiasticus 4, 22)
super furem enim est confusio et pænitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis (Liber Ecclesiasticus 6, 1)