Talált 4195 Eredmények: Ejus
auferam autem regnum de manu filii ejus et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 35)
filio autem ejus dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi (Liber I Regum 11, 36)
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)
dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius ejus pro eo (Liber I Regum 11, 43)
at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis audita morte ejus reversus est de Ægypto (Liber I Regum 12, 2)
iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre ejus dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo (Liber I Regum 12, 6)
cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se (Liber I Regum 13, 4)
et reduxit secum comedit ergo panem in domo ejus et bibit aquam (Liber I Regum 13, 19)
qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver ejus projectum in itinere asinus autem stabat juxta illum et leo stabat juxta cadaver (Liber I Regum 13, 24)
et ille abisset invenit cadaver ejus projectum in via et asinum et leonem stantes juxta cadaver non comedit leo de cadavere nec læsit asinum (Liber I Regum 13, 28)
et posuit cadaver ejus in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater (Liber I Regum 13, 30)
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea (Liber I Regum 13, 31)