Talált 4195 Eredmények: Ejus
postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem ejus (Liber Deuteronomii 4, 30)
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo cæli usque ad summum ejus si facta est aliquando hujuscemodi res aut umquam cognitum est (Liber Deuteronomii 4, 32)
custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)
possederunt terram ejus et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem ad solis ortum (Liber Deuteronomii 4, 47)
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba ejus timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait (Liber Deuteronomii 5, 5)
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit (Liber Deuteronomii 5, 11)
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6, 25)
neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio ejus nec filiam illius accipies filio tuo (Liber Deuteronomii 7, 3)
et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis ejus et timeas eum (Liber Deuteronomii 8, 6)