Talált 1681 Eredmények: Ego
filioli adhuc modicum vobiscum sum quæretis me et sicut dixi Judæis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Jesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
et si abiero et præparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
et quo ego vado scitis et viam scitis (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
dicit ei Jesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quæ ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quæ ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad Patrem vado (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in æternum (Evangelium secundum Ioannem 14, 16)
adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)