Talált 1781 Eredmények: Eam
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
remitto etiam potestatem arcis quæ est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam (Liber I Maccabaeorum 10, 32)
et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam (Liber I Maccabaeorum 10, 75)
et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines ejus in possessionem (Liber I Maccabaeorum 10, 89)
et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 12)
in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream (Liber I Maccabaeorum 11, 58)
et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazæ et obsedit eam et succendit quæ in circuitu erant civitates et prædatus est eas (Liber I Maccabaeorum 11, 61)