Talált 635 Eredmények: Domum
intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus ipsius sed lætitiam et gaudium (Liber Sapientiae 8, 16)
omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius (Liber Ecclesiasticus 1, 21)
non omnem hominem inducas in domum tuam multæ enim insidiæ sunt dolosi (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
qui requiescit juxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula ejus bona per ævum (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
qui ædificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme (Liber Ecclesiasticus 21, 9)
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis (Liber Ecclesiasticus 21, 25)
stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit (Liber Ecclesiasticus 21, 26)
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os (Liber Ecclesiasticus 29, 30)
et hora surgendi non te trices præcurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude (Liber Ecclesiasticus 32, 15)
Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in juventute sua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)
et Jesum Josedec qui in diebus suis ædificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna (Liber Ecclesiasticus 49, 14)
Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit (Liber Ecclesiasticus 50, 1)