Talált 635 Eredmények: Domum
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei (Liber Esdrae 8, 36)
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem (Liber Esdrae 9, 9)
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant (Liber Esdrae 10, 6)
feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)
et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)
et juxta eos ædificavit Jejada filius Aromath contra domum suam et juxta eum ædificavit Attus filius Asebeniæ (Liber Nehemiae 3, 10)
post eum ædificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium (Liber Nehemiae 3, 16)
post eum ædificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum ædificavit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 23)
sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 28)
post eos ædificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum ædificavit Semeja filius Secheniæ custos portæ orientalis (Liber Nehemiae 3, 29)
post eum ædificavit Anania filius Selemiæ et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ contra gazofilacium suum post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Judicialem et usque ad cenaculum Anguli (Liber Nehemiae 3, 30)
et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)