Talált 440 Eredmények: Domo
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)
sacerdotes filii Idaja in domo Josua nongenti septuaginta tres (Liber Nehemiae 7, 39)
et ut adferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini (Liber Nehemiae 10, 35)
et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 36)
erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (Liber Nehemiae 10, 38)
et Sabathai et Jozabed super opera quæ erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum (Liber Nehemiae 11, 16)
et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem (Liber Nehemiae 12, 29)
steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum (Liber Nehemiae 12, 39)
memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cærimoniis ejus (Liber Nehemiae 13, 14)
post hæc vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis (Liber Thobis 2, 1)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)