Talált 3296 Eredmények: Dominus
et omnes profugi ejus cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 17, 21)
hæc dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum ejus tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem (Prophetia Ezechielis 17, 22)
et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci (Prophetia Ezechielis 17, 24)
vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola hæc in proverbium in Israël (Prophetia Ezechielis 18, 3)
in præceptis meis ambulaverit et judicia mea custodierit ut faciat veritatem hic justus est vita vivet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 18, 9)
numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat (Prophetia Ezechielis 18, 23)
idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas (Prophetia Ezechielis 18, 30)
quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite (Prophetia Ezechielis 18, 32)
fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 3)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus in die qua elegi Israël et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob et apparui eis in terra Ægypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 5)
et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Ægypti nolite pollui ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 7)
insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (Prophetia Ezechielis 20, 12)