Talált 3296 Eredmények: Dominus
ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium (Liber Ieremiae 9, 25)
audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël (Liber Ieremiae 10, 1)
hæc dicit Dominus juxta vias gentium nolite discere et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes (Liber Ieremiae 10, 2)
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)
non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 10, 16)
quia hæc dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur (Liber Ieremiae 10, 18)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)
et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)
et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Juda et in habitatoribus Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 9)
quam ob rem hæc dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos (Liber Ieremiae 11, 11)
olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellæ grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta ejus (Liber Ieremiae 11, 16)
et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israël et domus Juda quæ fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali (Liber Ieremiae 11, 17)