Talált 1140 Eredmények: Domino
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quæ abolendæ erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem jubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam pœnam tribuente (Liber II Maccabaeorum 4, 38)
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens (Liber II Maccabaeorum 7, 40)
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus (Liber II Maccabaeorum 8, 18)
Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit (Liber II Maccabaeorum 10, 1)
omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum (Liber II Maccabaeorum 15, 7)
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiæ tuæ (Liber Proverbiorum 3, 5)
egestas a Domino in domo impii habitacula autem justorum benedicentur (Liber Proverbiorum 3, 33)
qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino (Liber Proverbiorum 8, 35)
abominabile Domino pravum cor et voluntas ejus in his qui simpliciter ambulant (Liber Proverbiorum 11, 20)