Talált 1901 Eredmények: Domini Dei
oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui (Liber Proverbiorum 22, 12)
non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die (Liber Proverbiorum 23, 17)
qui servat ficum comedet fructus ejus et qui custos est domini sui glorificabitur (Liber Proverbiorum 27, 18)
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiæ conservatæ in malum domini sui (Liber Ecclesiastes 5, 12)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Liber Sapientiae 1, 7)
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)
lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus (Liber Sapientiae 5, 7)
ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos (Liber Sapientiae 5, 17)
intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis (Liber Sapientiae 10, 16)
Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia mœchiæ et inpudicitia (Liber Sapientiae 14, 26)
itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. (Liber Ecclesiasticus 0, 5)
timor Domini gloria et gloriatio et lætitia et corona exultationis (Liber Ecclesiasticus 1, 11)