Talált 1901 Eredmények: Domini Dei
memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum (Liber Psalmorum 76, 12)
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quæ fecit (Liber Psalmorum 77, 4)
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in sæculo (Liber Psalmorum 80, 16)
concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum (Liber Psalmorum 83, 3)
misericordias Domini in æternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo (Liber Psalmorum 88, 2)
quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israël regis nostri (Liber Psalmorum 88, 19)
et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige (Liber Psalmorum 89, 17)
plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt (Liber Psalmorum 91, 14)
a facie Domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terræ in æquitate et populos in veritate sua (Liber Psalmorum 95, 13)
montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie Domini omnis terræ (Liber Psalmorum 96, 5)
in tubis ductilibus et voce tubæ corneæ jubilate in conspectu regis Domini (Liber Psalmorum 97, 6)
a conspectu Domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in æquitate (Liber Psalmorum 97, 9)