Talált 8600 Eredmények: Dom
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt (Liber Numeri 5, 30)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 6, 1)
loquere ad filios Israël et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare (Liber Numeri 6, 2)
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent (Liber Numeri 6, 4)
omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus (Liber Numeri 6, 5)
omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino (Liber Numeri 6, 8)
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)
et offeret oblationem ejus Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam (Liber Numeri 6, 14)
quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum (Liber Numeri 6, 16)
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quæ ex more debentur (Liber Numeri 6, 17)
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum (Liber Numeri 6, 20)