Talált 8600 Eredmények: Dom
filii obœdite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 20)
servi obœdite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum (Epistula ad Colossenses 3, 22)
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus (Epistula ad Colossenses 3, 23)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite (Epistula ad Colossenses 3, 24)
domini quod justum est et æquum servis præstate scientes quoniam et vos Dominum habetis in cælo (Epistula ad Colossenses 4, 1)
quæ circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino (Epistula ad Colossenses 4, 7)
salutate fratres qui sunt Laodiciæ et Nympham et quæ in domo ejus est ecclesiam (Epistula ad Colossenses 4, 15)
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas (Epistula ad Colossenses 4, 17)
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo gratia vobis et pax (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)