Talált 8600 Eredmények: Dom
et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Lucam 6, 5)
quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quæ dico (Evangelium secundum Lucam 6, 46)
similis est homini ædificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram (Evangelium secundum Lucam 6, 48)
qui autem audivit et non fecit similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum (Evangelium secundum Lucam 7, 10)
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere (Evangelium secundum Lucam 7, 13)
et convocavit duos de discipulis suis Johannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus (Evangelium secundum Lucam 7, 19)
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt (Evangelium secundum Lucam 7, 25)
rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti (Evangelium secundum Lucam 7, 37)
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit (Evangelium secundum Lucam 7, 44)