Talált 8600 Eredmények: Dom
egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper (Prophetia Habacuc 3, 13)
ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Jesu meo (Prophetia Habacuc 3, 18)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem (Prophetia Habacuc 3, 19)
verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliæ filii Amariæ filii Ezechiæ in diebus Josiæ filii Amon regis Juda (Prophetia Sophoniae 1, 1)
congregans congregabo omnia a facie terræ dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 1, 2)
congregans hominem et pecus congregans volatile cæli et pisces maris et ruinæ impiorum erunt et disperdam homines a facie terræ dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 1, 3)
et eos qui adorant super tecta militiam cæli et adorant et jurant in Domino et jurant in Melchom (Prophetia Sophoniae 1, 5)
et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quæsierunt Dominum nec investigaverunt eum (Prophetia Sophoniae 1, 6)
silete a facie Domini Dei quia juxta est dies Domini quia præparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos (Prophetia Sophoniae 1, 7)
et erit in die hostiæ Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina (Prophetia Sophoniae 1, 8)
et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo (Prophetia Sophoniae 1, 9)
et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus (Prophetia Sophoniae 1, 10)