Talált 8600 Eredmények: Dom
hæc dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos (Prophetia Ezechielis 38, 17)
et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israël ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo (Prophetia Ezechielis 38, 18)
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur (Prophetia Ezechielis 38, 21)
et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 38, 23)
tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal (Prophetia Ezechielis 39, 1)
super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 5)
et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 39, 6)
et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)
ecce venit et factum est ait Dominus Deus hæc est dies de qua locutus sum (Prophetia Ezechielis 39, 8)
et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 10)
et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus (Prophetia Ezechielis 39, 12)
sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)