Mosaico decorativo

Talált 8600 Eredmények: Dom

  • si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus (Liber Ieremiae 31, 36)

  • hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 37)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et ædificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli (Liber Ieremiae 31, 38)

  • et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum (Liber Ieremiae 31, 40)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Juda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor (Liber Ieremiae 32, 1)

  • tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda (Liber Ieremiae 32, 2)

  • clauserat enim eum Sedecias rex Juda dicens quare vaticinaris dicens hæc dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 32, 3)

  • et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis (Liber Ieremiae 32, 5)

  • et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 32, 6)

  • et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis (Liber Ieremiae 32, 14)

  • hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc possidebuntur domus et agri et vineæ in terra ista (Liber Ieremiae 32, 15)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina