Mosaico decorativo

Talált 8600 Eredmények: Dom

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 4)

  • ædificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum (Liber Ieremiae 29, 5)

  • et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis (Liber Ieremiae 29, 7)

  • hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis (Liber Ieremiae 29, 8)

  • quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 9)

  • quia hæc dicit Dominus cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum (Liber Ieremiae 29, 10)

  • ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam (Liber Ieremiae 29, 11)

  • et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci (Liber Ieremiae 29, 14)

  • quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone (Liber Ieremiae 29, 15)

  • quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem (Liber Ieremiae 29, 16)

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint (Liber Ieremiae 29, 17)

  • eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quæ misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 19)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina