Talált 8600 Eredmények: Dom
ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (Liber Ieremiae 5, 7)
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 9)
ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini (Liber Ieremiae 5, 10)
prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus (Liber Ieremiae 5, 11)
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus (Liber Ieremiae 5, 12)
hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur (Liber Ieremiae 5, 15)
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem (Liber Ieremiae 5, 18)
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)
adnuntiate hoc domui Jacob et auditum facite in Juda dicentes (Liber Ieremiae 5, 20)
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)