Talált 8600 Eredmények: Dom
electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis (Liber Isaiae 65, 23)
lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis ejus non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus (Liber Isaiae 65, 25)
hæc dicit Dominus cælum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quæ ista domus quam ædificabitis mihi et quis iste locus quietis meæ (Liber Isaiae 66, 1)
omnia hæc manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Liber Isaiae 66, 2)
audite verbum Domini qui tremetis ad verbum ejus dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in lætitia vestra ipsi autem confundentur (Liber Isaiae 66, 5)
vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis (Liber Isaiae 66, 6)
numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus (Liber Isaiae 66, 9)
quia hæc dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis (Liber Isaiae 66, 12)
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis (Liber Isaiae 66, 14)
quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigæ ejus reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis (Liber Isaiae 66, 15)
quia in igne Dominus dijudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino (Liber Isaiae 66, 16)
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus (Liber Isaiae 66, 17)