Talált 8600 Eredmények: Dom
si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis (Liber Exodus 22, 2)
si latet dominus domus adplicabitur ad deos et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui (Liber Exodus 22, 8)
jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur (Liber Exodus 22, 11)
quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino (Liber Exodus 22, 12)
qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente reddere conpelletur (Liber Exodus 22, 14)
quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui (Liber Exodus 22, 15)
qui immolat diis occidetur præter Domino soli (Liber Exodus 22, 20)
ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo (Liber Exodus 23, 17)
primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 23, 19)
servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui (Liber Exodus 23, 25)
Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israël et adorabitis procul (Liber Exodus 24, 1)
solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo (Liber Exodus 24, 2)